monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 8
[dicta praeterea illia corruentium] (plura exempla) non refero; quotiens enim [inter divitias suas exemplo] istam posuisti domum meliores perdentem divitiis suis liberos! Hoc (animo) scio nostros fuisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas virtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa mirantes decora sua circumstetere lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando patrem vestrum rogare discite.